Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 141
Unproofread scanNot analysed yet
sanguis fit ex chylo; chylus ex cibis. In quibus mutationibus nulla fit in elementa resolutio, sed sicut proxima materia ossis, carnis, &c. est sanguis: ita sanguinis chylus; chyli panis. Et multa passim sunt huius rei documenta. Si enim in ventriculo cibus &potus usque in elementa resolverentur, nulla vel forma, vel qualitas rerum, quae cibi loco usurpantur, maneret; cùm tamen cibi purgandi vi praediti in sanquinem, &hinc lac talem vim purgandi habens abeant, quae qualitates in simplicibus elementis, si cibi in ea resolaerentur, manere non possent. Et multi morbi ex vitiosorum ciborum usu orti satis saperque demonstrant, non resolutionem ad elementa usque in ciborum corruptione &alimenti generatione fieri. Nimirum omnia mista ignobiliora nobiliorum sunt materia. Ita de plantis scribit Hippocrates, de natura humana: τὰ φυόμενα καὶ σπερόμενα, ὁκόταν εἰς τὴν γῆν ἕλθῃ, ἕλκει ἕκαστον τὸ κατὰ φυσιν ἐωυτῷ ἐνεὸν ἐν τῇ γῇ. ἐνὶ δὲ καὶ ὁρὺ, καὶ πικρὸν, καὶ γλυκυ, καὶ ἀλμυρὸν, καὶ παντοῖον. πρῶτον μὲν οὖν πλεῖστον τοῦτέου εἴλκυσεν εἰς ἑωυτὸ, ὅτι ἄν ἢ ἐωυτέω κατὰ φύσιν. ἔπειτα δὲ ἕλκει, καὶ τ’ ἄλλα. id est: Quae ex terra oriuntur, &in eam conseruntur ubiterram subierint, eorum quodque trahit, quod suae naturae accommodatum in terra inest. Inest autem &acidum, &amarum, &dulce, &salsum, &cuiusque modi. Imprimis igitur ex to plurimum, quod suae naturae accommodatum fuerit, ad se allicit, tum etiam reliqua attrahit.