Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 142
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque etiam corpora illa, ex quibus haec fiunt; etsi minima dicuntur, tamen absolutè talia non sunt, sed sui generis minima, id est, talia, in quae corpora illa, cùm resolvuntur, abeunt, atque ita non in elementa, sed in ea, è quibus proximè constant. Lac abit in butyrum, serum, caseum. Ita idem calor agens in cibum homogeneum eum in diversos humores, prout est dispositus, convertit, neque ex qualibet particulâ quodlibet format. Vinum, opinor, non pro re confusa, sed meritò pro misto perfecto habetur. At infundatur illud vasi destillatorio, &,destillatio instituatur, spiritus ignem concipientis parùm educitur, multum aquae remanet, parùm terrae; quia plus aquae vino, quàm ignis vel terrae inest; quod tamen non fieret, si ex qualibet minima particulâ ignis, aër, aqua educi posset. Nimirum ut vix aliquod mistum immediatè ex elementis componitur: ita rarò etiam mista in elementa resolvuntur. Id quod cùm ex naturali, quae fit per putredinem, tum violenta, quae fit per ignem &combustionem, resolutione &rerum corruptione patet. Plantas &animalia mortua, ubi putrescunt, non planè in elementa resolvi, vel odor seu foetor, qui inde excitatur, satis evincit, qui nullius elementi, sed mistorum corporum proprius est. Et ut rerum viventium aliarum alij odores sunt: ita &plantarum &cadaverum. Imò pestem ex animalium cadaveribus putrescentibus excitatam fuisse, non rarò observatum est. Idem accidit in violentis resolutionibus quae in destillationibus &sublimationibus Chymicis accidunt. Equidem Zabarella, lib. 2. de misti generat. &inter. cap. 2. scribit, combustionem esse totius misti in unum tantùm elementum, ignem puta, mutationem, exceptâ aliquâ parte terrae.