Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 15
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes enim differentiis hisce, quas priùs diximus, tensione scilicet, tactione, comminutione, duritie, mollitie, &caeteris id genus distant. Tales inquam partes calore &frigore, &mistis motibus fiunt. At dissimilares, quale est caput, aut manus, aut pes, ex illis constitutae nemini videbuntur: sed sicuti frigoris &caloris motio, ut aes argentumve fiat, caussa est, ut verò serra aut viola, aut arca, non item; sed hîc ars, illic autem natura, aut alia quaedam caussa est: sic &ut illae fiant, in caussa esse putabitur. Verùm an omninò rectè ita docuerit Aristoteles, Lectori judicandum relinquo. Galenus certè, &alii Medici, non solum partium dissimilarium efformationem ab anima deducunt; sed &eidem vim αἱματοποιητικὴν, σαρκοποιητικὴν, ὀστοποιητικὴν, νευροποιητικὴν tribuunt; &procul dubio recte. Et quis credat, aurum, argentum, ferrum, principaliter &solùm à calore &frigore generari &non τὴν κατὰ τὸ εἶδος αἰτίαν accedere. Praeterea nec quae illa κατὰ τὸ εἶδος αἰτία in rerum generatione sit, satis clarè explicavit, sed eâ neglectâ saepe ad caussam universalem confugit. Etenim 2. de gener. &corrupt. cap. seq. 10.