Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 16
Unproofread scanNot analysed yet
nullam eius mentionem facit, sed postquam veterum opiniones rejecit, suamque afferre vult, ad coeli motum confugit, &postquam coeli motum perpetuum esse docuit, inde concludit, consequens esse, ut id potius, quod est, ei, quod non est, quàm quod non est, ei, quod est, caussa esse debeat, atque id, quod semper est, efficiat id, quod non est, ac gignitur. Verùm nec coelismotus in mundi initio res sublunares effecit? nec nunc, cùm saltem causa universalis sit, rerùm species efficit. Deus nimirum in prima creatione rebus suas formas dedit, per quas generationis ordo continuatur &absolvitur; haeque agens praecipuum meritò statuitur, &,ut ipsi Aristotelis Interpretes statuunt, sui multiplicativae sunt, totaque rerum naturalium generatio pendet ab animarum multiplicatione &propagatione, à vi in prima Creatione Dei Omnipotentiâ ipsis indita, dum dixit Deus, Gen. I. II. Germinat terra herbam virentem, &facientem semen &lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen sit in se super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem, &facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum; &habens unumquodque semen secundum speciem suam. Et, v. 22. Piscibus ac avibus dixit: Crescite, &multiplicamini, &resuper plete aquas maris: avesque multiplicentur species terram. Et fecit Deus bestias terrae iuxta suas, jumenta, &omne reptile terrae in genere suo. v. 25. Et hominibus dixit: Crescite, &multiplicamini, &replete terram. v. 28. Et, 29. homini dixit: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, &universa ligna quae habent in semetipsis semen generis sui.