Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 152
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quidem verum est, caussas secundas nihil agere posse sine prima, utpote à qua omnia agentia creata dependent, &qua suum Esse Esse habent, &sine cujus opera nec consistere, nec ullam operationom edere possunt; &,nisi prima simul concurrat ad actum, secundas suas operationes perficere non posse. Causae tamen secundae reverâ etiam agunt, &Deus agit in omnibus, ut &ipsae operentur unde eleganter Scaliger, in Theophrast. de caus. plantar. lib. 5. cap. 1. scribit, quòd Natura sit Dei potestas in caussis secundis, quibus ipse certas constituit praescriptiones. Et si caussae secundae nihil agerent, cur rebus creatis tam varia constructio, &tam variae vires inditae essent? Et cur non viventia non easdem operationes edere possent, quae viventia? Itaque cùm in aliarum rerum generatione non simpliciter ad Deum nos convertamus, sed caussas secundas conjungamus: cur in generatione viventium eae rejiciendae essent? Et si à Deo solo &proximè animae provenirent, nullo modo simile à simili generari dici posset, neque id, è quo semen seu plantae, seu animalis decisum est, parens novae plantae vel animalis dici posset, sed Deus. Ac si dicere vellent, Deum semine uti ut instrumento: tamen ut instrumentum, scalprum, exempli gratiâ, statuae caussa efficiens, &statua scalpri effectus dici non potest: ita nec seminis soboles vivens dici posset. Summa: si quaecunque etiam caussa superior, sive à Platone &Platonicis, sive Avicenna, animarum efficiens dicatur, nulla generatio univoca hoc modo fieret; cùm tamen certissimum sit, nec probatione ullâ indigeat, simile generare simile, &pyrum pyrum, equum equum, hominem hominem generare.