Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 153
Unproofread scanNot analysed yet
Quae verò Platonici de Diis inferioribus dicunt, si eo modo, quo verba proferre videntur, intelligenda sunt, facilè quilibet videt, ea non solùm sine omni ratione proferri, sed &à veritate aliena esse. Non multum ab his dissentit Fernelius, qui, An anima à coelo lib. I. de abdit. 202. causs. pluribus in locis, acrite provenidefendit, omnem animam à coelo proficisci, &ant. a coelo animam omnem in materiam praeparaFernelij tam &idoneam immitti. Ita enim, cap. 5. in fin sententia. scribit: In animalium procreatione semen conceptum uteri vi, ac benigno tepore ad agendum impellitur, non ut animam, animalisque formam de se excitet, aut edat, sed tantum ut exsuscitata aut impulsa ipsius potentia aut facultas, deincepsque aucta, subiectam sibi materiam omni praeparationum genere instruat, ut substantiae tandem particeps forma extrinsecus assumatur. Eandem sententiarum pluribus proponitur, cap. 7. &postea, c. 10. addit: Coelum, inquit, nullo semine multas profert tum animantes, tum stirpes: at semen nihil quicquam sine coelo generat. Semen gignendis rebus materiam concinnè duntaxat, &convenienter apparat &instruit, coelum in apparatam illam speciem, summamque perfectionem immittit, vitamque suscitat in omnibus. Et tandem concludit: Quacunque olim Deus, tum in coelis, tum in terris progenuit, omnia unus tuetur, atque regit, coelestia quidem per se ac proximè; animantia verò, &stirpes, aliaque mortalia, coelorum ope &interventu, quibus naturae leges tum procreatrices, tum conservatrices indixit &imposuit.