Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 157
Unproofread scanNot analysed yet
157 deducendum, sed habent ipsa viventia suae dignitatis gradus; &homo omnium nobilissimus coelo nobilior est, Secundò, etsi Aristoteles solem &hominem generare hominem scripserit: tamen id non aliter intelligendum est, quàm solem, seu coelum, ut caussam remotam &universalem, hominem verò ut proximam hominem generare. Neque, ut dictum, homo coelo ignobilior est, &propterea illi saltem materiae praeparatio, coelo verò formae communicatio tribuenda. Tertiò rectè quidem impugnat eductionem formarum è materia, &nos postea idem faciemus: verùm non sequitur, si formae non educuntur è potentia materiae, quod ideo à coelo procreantur. Alius enim originis modus postea monstrabitur. Sicut etiam, quartò, coelo suam nobilitatem &actionem in haec inferiora concedimus: verùm nullo modo inde sequitur, quod ideo omnium formarum autor sit. Tandem, etsi concedatur, spiritum illum &calorem innatum, quo formae viventium tanquam proximo instrumento utuntur, &qui propterea vinculum animae cum corpore appellari potest, coelestem suo modo nominari posse: tamen illud saltem hinc sequitur, quod animae ipsae nobiliores sint, quàm spiritus ille, &calor insitus, non verò quod à coelo proveniant. Summa, ut rectè Thomas Erastus, de occult. med. propriet. l. I. c. 7. scribit: qui formas specierum à sideribus infundi auunt affirmare, à Philosophis ridebuntur; à ChriGoogl Christianis etiam execrabiles rectè iudicabuntur. Non à coelo, sed à Creatore, formae specierum originem suam traxêre, si creationis historiae credendum censeant potius, quàm mendacibus fabulis. Iussit Deus quamque speciem se individuam iisdem viribus praeditorum multiplicatione propagare, non imperauit sideribus, ut vel formas, vel earum vires proprias creatis rebus imprimerent. Atque ita sine rationibus nonnullos à superioribus caussis formarum in viventibus ortum deducere conatos esse, monstratum.