Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 156
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm enim verò, omnino à veritate aliena est haec opinio. Cùm enim viventia, quae generantur, eadem specie sint cum his, à quibus generantur, quomodo verum hoc esse posset, si generans saltem materiam ad formam recipiendam disponeret, non ipsam formam impertiretur? Et rectius omnia viventia coeli soboles, quàm eorum, à quibus generantur, esse dicerentur. Et licèt superiorum &inferiorum consensus sit, coelumque ut caussa universalis rerum ortus promoveat: tamen non sequitur, quod tot diversis viventium speciebus formae à coelo tribuantur. Et quorsum opus est, à coelo animas deducere, cùm rerum Creator, DEUS, in prima creatione viventibus omnibus vim sese multiplicandi dederit? Neque rationes, quae ipsum ad hoc asserendum moverent, alicujus roboris sunt. Primè enim etiam spontè orta viventia suam caussam in inferioribus habere, neque solùm à coelo pervenire, postea docebitur. Neque si quid nobile est in hisce inferioribus, id omne à coelo deduAn animae sint à Deo, vel à Coelo.