Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 160
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. An Animae educantur è potentia maτίας. PRimò ergo inter eos, qui semen inanimatum esse statuunt, vulgata est opinio omnes formas, &ita etiam animam omnem, praeter rationalem hominis, educi è potentia materiae, Nemo enim eorum tam absurdus fuit, ut statuerit, quod hodie nonnulli facere videntur, animam humanam rationalem è potentia materiae educi. Quis autem primus huius opinionis autor fuerit, non adeo certum esse puto. Plerique equidem eam pro Aristotelica venditant: sed an ex Aristotele monstrari possit, dubito. Nonnulli, inter quos Franciscus Bonamicus, Averroi eductionem hanc formarum An Animae educantur è potentia materiae. 161 rum è potentia materiae attribuunt; &occurrunt apud ipsum ejusmodi verba: sed non rarò fit, ut interpretes multa de suo autoribus assuant. An tamen idem, quod vulgò docetur, statuerit, valde dubium. Ipsum enim caussam viventium generationis, seu potius formationis corporis viventis, esse formam in semine latentem, statuisse, tum ex aliis locis, tum ex illo, 7. Metaphys. text. 31.