Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 161
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim ibi Aristoteles comparet artificialia cum naturalibus, &de semine, quod est efficiens, dicat, quod faciat, addit Averroës: semen generat per potentiam, quam habet similem artifici; quia forma generati est in semine in potentia, &id, ex quo est semen, convenit nomine &ratione cum eo, quod fit ex semine quoquo modo. Et paulo post: in rerum generatarum materia est potentia, ut ex eis generetur aliquod simile per potentiam, quae est in semine. Scholastici verò plerique, &eorum sectatores, dogma hoc de eductione formarum materiae acriter propugnarunt, atque id per manus quasi posteris tradiderunt sine omni sensu claro, quem mens veritatis avida capere posset; ut plerique potius Magistrorum suorum verba transscripsisse, quam rem ipsam (&quomodo potuerint, cum nulla subsit;) intellexisse videantur. Verùm quemcunque haec opinio autorem habeat, aut quoscunque Patronos; omnino perpendenda est; cùm multi pro eâ, tanquam pro aris &focis, pugnent, &ad multas controversias decidendas quasi infallibili principio eam utantur.