Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 163
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò, (quae, an sit probatio directa, an ad absurdum deductio, aliis judicandum relinquo) nisi statuatur, formas educi è potentia materiae, tolli generationem putant. Vel enim, ajunt, formae ante generationem aliquid sunt, vel nihil sunt. Si fuerunt ante generationem, nulla erit generatio; si nihil sunt, erit ergatio, atque iterum tolletur generatio. Verùm dilemma hoc nullius momenti est, &neutrum cornu alicujus roboris. Etenim cùm omnes ferè Theologi sint, qui ista scripserunt, meritò perpendere debuissent, quid illud in Quomodo sacra pagina sit: Crescite &multiplicami fiat geneni; imò quomodo axioma illud Philosopho ratio viventium, rum: omnem formam esse sui multiplicativam, accipiendum sit. Si enim intelligerent, animas esse sui multiplicativas, simul intellexissent; cum aliquod individuum generat, animam de novo non creari, sed multiplicari, &primorum cujusque speciei individuorum in prima mundi origine à Deo creatorum animas ad omnes animas omnium individuorum, quae in hunc usque diem fuerunt, &ad finem mundi futurae sunt, propagationem suffecisse, &adhuc sufficere; simulque intellexissent, cum animae multiplicantur, quae antea fuerunt, generationem non tolli, sed potius stabiliri.