Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 162
Unproofread scanNot analysed yet
Duo autem hi autores agunt; primò ut rationes, quibus in hanc sententiam adducti sunt, exponant, aut potius aliorum sententias oppugnent: Deinde ut suam sententiam explicent &declarent. Primò quidem, ut ex Fonseca, comm. in 5. Metaph. cap. 2. quaest. 4. Suarez, 12. Metaph. disput. sect. I. &2. Bonamico, Ruvio, in I. Phys. tract. 2. quaest. 1. aliisque patet, pro sua opinione vix ullas evidentes rationes adducunt, sed saltem contrarium sentientes ad absurda deducere conantur; quae res valde suspecta est. Boni enim &candidi disputatoris est primò suam sententiam firmis rationibus probare, postea contraria impugnare. Nihilque tam clarum &verum dici potest, quod non à contentiosis ingeniis in dubium vocari possit. Loca autorum integra transscribere operae pretium non duco, cùm in omnium sint manibus, &plerique nihil novi afferant, sed cramben multoties certam reponant. Si quae tamen ex iis rationes colligi possunt, hae sunt: Primò ergo eo probare volunt, formas educi è potentia materiae, quia dependeant in fieri, in esse, &operam a materia. Verùm petitio principii est, &connexio majoris nulla. Concedimus enim sane, formas illas insepaAn Animae educantur è potentia materiae. 163 separabiles non posse fieri (seu potius propagari) sine materia, &extra materiam, &esse &operari in &cum materia: verùm hoc inde non sequitur, quod è potentia materiae educatur forma, &dependentiam essentiae habeat à materia, quae merè passivè sese habet. Sed hoc adhuc quaeritur, unde illae formae, quae nec fieri, nec esse, nec operari possunt sine materia, aut extra materiam, originem suam habent.