Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 169
Unproofread scanNot analysed yet
169 dam, è qua post annum, duos vel plures, ipsâ plantâ iam combustâ vel putrefacta forma erumpat vi caloris, non tantùm solaris, sed &ignis in hypocausto, ut agente: plantam illam sibi simile generasse, &formam illam sese multiplicasse, dici non potest. Neque enim ad univocam generationem &veram similis essentiae productionem sufficit dare materiam cum aliqua proclivitate &propensione ad formam suscipiendam. Et hoc modo agens calor, isque accidens, plus ad generationem conferret, quàm generans, qui scilicet facit, ut forma actu iam sit, quod per generans saltem in potentia erat. Atque ita in explicatum relinquitur, unde forma rei substantialis &specifica, seu potior illa, divinior, &praecipua rei pars resultet &origininem suam habeat. Interim dispositionem materiae ad generationem viventium necessarium esse concedimus, cum quaelibet materia non ad quamlibet formam recipiendam apta sit, sed determinata ad determinatam: non tamen ut ex ea forma vel anima fiat, sed ut in eam propagetur, &in ea postea habitet, ut postea dicetur. Fortunius Licetus, de spont. Viv. ort. li. I. c. 83. eductionem formarum è potentia materiae hoc modo explicare conatur: Dicimus, inquit, eductionem formae de sinu materiae non esse extractionem latentis ad apertum, sed esse potentiae conversionem ad actum. Forma enim, quae ab agente producitur, non, nisi per materiae ogl riae transmutationem; in eâ potentia praeexistebat, ex qua ad actum deducta est. Inficiamur deinde formam ex nihilo fieri, atque absolutè creari, si detur eam non ex materia ceu ex principio fieri, nec ex illa, in qua actu praeexisteret, Si quidem ante omnia, quaecunque verè creantur, ea fiunt ex nihilo simpliciter, ac ex nullo penitus subiecto; formae verò infra mentem humanam constitutae fiunt quidem ex nihilo sui, non tamen fiunt ex nihilo absolutè, ut quae creantur; cùm formae ab agente fiant per transmutationem factam in tali, ac determinato subiecto, à quo ideo formae in esse dependent &per quod additum essentiae suae definiuntur, Aristotelis decreto.