Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 170
Unproofread scanNot analysed yet
Dein verò secus, accidentia quoque fierent ex nihilo, &propriissimè creantur: nihil etenim caloris praeexistebat in aqua incalescente. At profectò formae non verè creantur, nec ex nihilo sui producuntur, sed propriè de sinu materiae, ac de illius potentia educuntur, quia verè gignuntur ex quodam sui rudimento in materia praeexistente, quod rudimentum formę actione agentis perficitur, ac evadit in formam perfectam. Haec Licetus. Sed inane hoc effugium est. Doceat enim Licetus, quodnam sit illud formae rudimentum An nimirum ipsa materiae substantia, an accidens quoddam eius. Si prius, (quò inclinare videtur, cum scribit, quod formae ab agente fiant per transmutationem factam in tali ac determinato subiecto) materia mutaretur in formam: si posteAn Animae educantur è potentia materiae. 171 posterius accidens mutaretur in substantiam. Monstret etiam, quod ullum detur formarum rudimentum &inchoatio; cùm formae sint indivisibiles, &essentiam suam habeant sicut numeri; ideoque ubi sunt, vel totae sunt, vel non sunt. Neque felicius idem Fortun. Licetus, lib.