Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 172
Unproofread scanNot analysed yet
scribat, quod ea, quae spontè gigni dicuntur, non fiant ab agente externo, sed ab agente quod lateat intra materiam rei constituendae, quod non novam à se diversam formam exhibeat, id est, sese communicet. Neque in anima, quae est simplicissima essentia, ulla compositio ex partibus variis essentialibus datur, &ita quidem, ut, sicut genus, adesse possit absque differentia specifica. Una &simplicissima essentia est anima, variis saltem facultatibus praedita. Neque monstrare potest, quomodo remissio illa fiat. Quod enim Licetus dicit, solùm accidentalem remissionem fieri per admistionem contrarii, essentialem, qualem in formis statuit, non item; sine ratione omni asseritur, &ei probandum incumbit, quod fingit, quod essentialis remissio sine contrarij admistione fieri possit. Et quocunque sese vertat, in absurda incidit, nec sibi ipsi consentit. Namdum dicit rudimentum illud formae veram formam non esse, sed illius naturam genericam, genera verò à suis speciebus distinctam realiter essentiam obtinere; confundit conceptus Logicos cum ipsa rerum Natura, seu genus Logicum cum Physico. Genus enim Logicum est in animo, &mente à specie abstrahitur: Genus verò Physicum naturam communem significat, quae extra An Animae educantur è potentia materiae. 173 tra animum in rebus consistit. At genus quidem Logicum à specie mente separari potest; genus verò Physicum in rerum natura non existit, nisi in suis speciebus, neque ullibi animal existit, nisi in homine, leone, equo, &c. Et proinde inane figmentum est, dicere, naturam genericam esse formae rudimentum, &quasi semiformam. Et ex hac ipsa opinione sequeretur, simile non generare simile.