Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 173
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim specifica forma naturam cuique rei largiatur, non verò generica; si generans saltem daret materiam, in qua sit forma generica, aut rudimentum formae, aut semiformam, ut loquitur Licetus, agens verò externum, ut calor, inferret specificam differentiam, non generans, quod interea interire potest, antequam agens externum accedat, geniti parens &autor esset, sed externum agens; idque non univocum, sed aequivocum. Miror etiam, virum Doctissimum hanc de eductione formarum doctrinam defendere; cum ea nullo modo opus habeat ad suam sententiam explicandam, utpote, qui, 1. de spont. vivent. ort. c. 125. semen animatum, &lib. 4. cap. 32. semen animal imperfectum quae spontè generari dicuntur, non ab agente externo, sed ab agente, quod lateat intra materiam, provenire statuit, ut modò dictum. Verùm quocunque sese vertant, res eò redit, ut confiteri necesse habeant, praeter mate riae dispositionem esse aliquid formale in semine, actionis caussam, &praeter materiae dispositionem opus esse alio, à quo res in actum (perfectum puta) deducatur; &patibilis principij propensionem non esse sine certa forma.