Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 174
Unproofread scanNot analysed yet
Et potentiam, de qua loquuntur, necessariò tandem explicant, non de potentia passiva, sed de activa, quae facit, ut id, quod est in actu primo; sit in actu secundo, seu in actu simpliciter; ita, ut, quae anima destituebatur organis ad operandum necessariis, iam iis instruatur, ut operari possit. Quod ipsum etiam docuit Aristoteles; dum 7. Metaph. ca. 9. t. 31. scribit: τὸ σπέρμα δυνάμει ἔχει εἶδος, καὶ ἀφʼ το τὸ σπέρμα ἐστὶ πως ὁμωνυμον: Semen potentiâ habet in se formam, quae quodammodo idem habet nomen cum illa, à qua decisa fuerat &2. Generat. c. 1. τὸ μὲν γὰρ σπέρμα λέγειν, καὶ ἀφʼ οὗ τὸ σπέρμα, οὐδὲν διαφερὶ: Nihil refert, semen dicas, aut à quo semenSumma scilicet rei est, potentiam illam, quam nominat Aristoteles, esse formalem, ut Recentiores nominant, &non differre ab actu primo. E Recentioribus quidam, cuius intellectus nihil, nisi elementare, capit, cum eductionem illam formarum è potentia materiae Philosophicâ ratione nulla se defendere posse videret, nec rationes obiectas solvere posset, tandem ad autoritatem Sacrarum literarum confugit. Verùm suam mentem &praeconceptam opinionem in facras literas inferre conatur, non ex iis eruit, dum statuit, Mosen, Gen. I. dum DEVM dicentem inducit: Producat An Animae educantur è potentia materiae.