Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 179
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam enim operari cum medio, &sine medio, ut viventia; alia, inferioris ordinis, non habere tantam perfectionem, eaque operari per se ipsa. Instrumenta ergo separata docet operari per virtutem permanentem, quam habeant participatam ab agente: Conjuncta verò successivè suscipere virtutem operandi, &ob id dependenter à suo principali agente operari. Separati instrumenti naturam explicat exemplo politico. Rex enim, aut aliquis potens, in locis longinquis operatur, quasi esset praesens, per derivatam à se potentiam, quam tribuit legibus &judicibus: sed homines privatos &idiotas sibi solùm viventes oportet, ut per seipsos operentur. Adfert postea &aliud exemplum, quo suam sententiam probare vult, machinarum scilicet arte factarum seu automatum &horologiorum, in quibus rotae plures ordine moventur, absente artifice, impressâ tamen virtute ab artificis prima directione. Conjunctorum naturam explicat exemplo serrae, quae iacens habet talem dispositionem, ut possit recipere motum in ordine ad secundum; non tamen est instrumentum agens usque dum recipit directionem ad motum &secundum ab artifice Instrumentum separatum dari etiam motu projectorum probat. Lapis byGo pis enim proiectus moveri potest, etsi statim moriatur proiiciens. Ita etiam rem de semine sese habere statuit, docetque, generare animalia extra se proiecto semine, virtute derivata permanenter in illo existente, ut possit operari, &operetur de facto sine actuali influxu generantis.