Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 180
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm opinio ista, quocunque etiam modo explicetur &pallietur, falsa, &à veritate aliena est. Ipse enim Aristoteles etiam, 7. Metaph. c. 9. t. 31. semen inter agentia univoca recenset. Omnia verò agentia univoca non sunt è numero caussarum instrumentalium, sed principalium. Deinde omnia instrumenta propriè dicta cum principali coniunguntur; &,ut ipse Schegkius loquitur, instrumentum, per se nullam habet efficaciam, utpote quod non, nisi χρησι principalis efficientis, definitur. Quae verò de instrumento separato ab Antonio Ponce afferuntur; nisi rectè explicentur, falsa, &sine ratione conficta sunt, &propterea pro principio Metaphysico, pro quo is ea venditat, habenda non sunt. Equidem posset semen instrumentum separatum appellari, quatenus nimirum semen cum generantem non necessariò conjungitur, sed ab eo subordinatur, &eandem vim, imò eandem animam, quam generans habet, à generante accepit. Verum quia ipse animam semini inesse negat, inanem operam sumit, dum semen instrumentum separatum esse dicit.