Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 183
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnulli alio adhuc exemplo instrumenti separati naturam declarare conantur, ferri scilicet igniti, quod stupam accendit. Aiunt enim, calorem ferri producere ignem instrumentaliter in virtute ignis, qui ferrum calefecit, &iam ut instrumentum ejus non amplius conjunctum, sed separatum, agit. Potest enim iam ille ignis, quo ferrum calefactum est, esse extinctus, Verùm enim verò ferrum ignitum non accendit stupam vi communicata ab igne iam absente, sed propter ipsum ignem, qui ferro ignito inest, eiusque sese per minima insinuavit. Et propterea verba sunt, quibus nulla veritas in Physicis subest, agens principale transmit tere suam actionem per virtutem à se derivatam: sed tota instrumenti ratio, ut dictum in eo consistit, ut effectum se nobiliorem producat, eumque non sibi similem, sed artifici. Et haec communis ratio omnis instrumenti est. Ideoque instrumentum dividi non potest in conjunctum. quod agat &operetur per aliquod participatum, inesse successivo; &separatum, quod agat per aliquod participatum inhaerens.