Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 182
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim instrumenta ipsa necessariò fabricatur artifex, sed ea vel à natura, vel arte accipit, &ab arte vel natura pro suo usu dispositis utitur; ut in serra, quam faber lignarius à fabro ferrario accipit, &carbone ver creta, quâ pictor utitur, videre est. Ideoque exemplum Politicum Regis, in locis longinquis per leges &judices operantis, ut morale, ad Physica non quadrat. Et subordinati judices supremi judicis potius ministri, quàm instrumenta sunt, neque virtute Physica aliqua communicata agunt. Neque enim instrumenta propriè dicta vicariam operam caussae principali praestant, &ita eandem actionem, quam caussa principalis, etsi concesso &communicato modo, edunt, sed saltem concaussae sunt, &,nisi artifex ageret, ipsa etiam nihil agerent, &cessante agentis principalis motu, ipsae etiam ab actione cessant. Exemplum verò de impulsu &motu projectorum quod attinet, vim instrumentis impressam non satis probat. Qua ratione enim motus ille proiectorum fiat, non satis clarum, &inter Philosophos valde controversum est. Vero magis consentaneum, motum hunc fieri potius ab aëre, vel ratione aëris, quàm à vi proiecto impressa. Nemo enim hactenus explicare potuit, quę, &qualis sit virtus illa à movente inipressa, &quomodo motu locali, brachij, v. g. imprimi potuerit, &nunc quidem immediatè, nunc mediante re aliquâ; ubi inhaereat; quomodo iterum tam brevi destruatur. Et plura omnino sunt absurda, quae hanc opinionem comitantur, &propterea pro confirmanda virtute recepta instrumenti separati afferri non possunt, Exempla verò illa machinarum artificialium quod attinet, artificialia sunt, in quibus ab arte non ipsa movendi vis, quae naturalis est omnino, ut putet in ponderibus appensis, machinis communicatur, sed motus ille rotis arte fabrefactis dirigitur. Longè verò alia ratio est agentium naturalium.