Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 185
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. Semen esse animatum, animamque in semine formare corpus animatum. Uae omnia cùm diligenter Naturae scruta-Semen esse animatores perpenderent, &scirent, quod, ὅσα tum. φυσει γίγνεται, ἢ τέχνη, ὑπʼ ἐνεργεία ὅντος γίγνεται; omnia, quae natura vel arte fiunt, ab eo, quod actu est, fiant, &quod τὸ κινοῦν ἐνεργείᾳ εἶναι δεῖ, movens actu esse debet, nec ignorarent, non animatum non posse esse animalis corporis caussam principalem, sed animatum ab animato, ut principali caussa, produci, neque soli accidenti, ab anima non directo, &non praesenti, tot nobiles actiones tribui posse viderent: ipsum semen animatum esse rectè staAutores tuerunt. Neque hoc seculo primùm haec sentenqui semen tia exorta est; &proinde falsò &imperitè inimaquibusdam ut nova traducitur &impugnatur: tum esse sed praestantissimi quique omnium seculorum tatuunt. Philosophi &Medici eam defenderunt, Hippocrates, lib. de Diaeta, Plato, in Timaeo, Aristoteles, 2. de gen. animal. c. I. &3. (praeterquam quod mentem extra advenire censet.) Galenus, I. de sem. c. 7. &,lib. de marasmo, c. I. Themistius, 2. de anima, t. 6. Philoponus, Zimata, 2. de anim. t. 43. Jacobus Foroliviensis. 2. in art. med. qu. 38. J. C. Scaliger, exerc. 6. Cardanus, 2. contradict. tr. 6. controd. 17. Argenterius, in artem parvam, tit. de temper. Thomas à Vega, super artem parvam, c. 47. Christoph. à Vega, art. med. lib. I. c. 3. Volcherus Coiter, l. 2. controv. c. 9. Zabarella, de animae facult. cap. II. Mercatus, lib. I. part. 4. class. I. q. 98. Capivaccius, lib. de foet. format. Joubertus in cap. 5. lib. I. Galeni de facult. nat. Archangelus Piccolhomineus, lib. 1. praelect. anat. praelect. 3. Fortunius Licetus, passim, in libris de spont. viv. ortu. Etsi verò, ut supra, cap. 3.