Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 186
Unproofread scanNot analysed yet
dictum hic rursum in duas sententias autores abeant, dum alii omnium viventium à generantibus cum semine communicari dicunt, alii animam humanam excipiant: tamen satis fuerit, si id in genere de plantis &animalibus brutis potest probari; an verò etiam eaedem rationes de generatione hominis locum habeant, &an generatio hominis quid peculiare obtineat, ultimo loco dispiciemus. Ut autem res expeditior sit, primò omnino aliquid de seminis natura dicendum, &quidem, non, ut vulgò fieri solet, de semine hominis, sed in genere de omni semine, ut per id plantae &animalia propagantur. De Natura equidem seminis variae autorum sententiae extant, &plerique id excrementum esse statuunt. Aiunt enim, semen, cùm sit secundum naturam, est vel pars corporis, vel alimentum, vel alimenti excrementum. Non esse partem propriè dictam, vel alimentum corporis, ita manifestum est, ut de eo disquirere opere pretium non sit. Ergo relinqui putant, quod sit excrementum. Ideoque semen sanguinis illius, qui in omnes partes corporis distribuitur, omnesque alere potest, residuum esse, &quia excernitur, excrementum esse dicunt. Verùm hic discursus contra demonstrationum leges peccat; cùm non solùm in animalibus ex sanguine, sed &in plantis sine sanguine semen generetur. Et licet, quòd in animalibus excernitur, suo modo excrementum dici potest semen tamen hoc non omni semini, utpote plantarum competit. Pręterea semen in animalib.