Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 189
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem materia illa rursum duabus partibus constat, quarum una est crassa substantia, altera πνευματικη, spiritualis, seu πνευμα &φύσις ἀνάλογος οὖσα τῷ τ ἀστρῶν στοιχείῳ, spiritus &natura proportione respondens elemento stellarum. Formę verò rationem habet λόγος σπερματικὸς, ἀρχὴ τῆς κινησεως, &quae tantam habet vim, ut de semine Plutarchus, de communibus Notion. dicat, τὸ σπέρμα πλεῖον εἶναι, καὶ μείζον, ἢ τὸ γέννωμενον ἐξ αὐτοῦ, semen amplius &grandius esse, quàm quod ex eo gignitur; Et quod in genere de principiis ait Aristoteles, 5. de generat. animal. cap. 7. id inprimis de semine verum est: αἱ ἀρχαὶ μεγέθει οὖσαι μικραὶ, τῇ δυνάμει μεγάλαι εἰσὶ. Principia quamvis parvâ magnitudine; tamen facultate &potentia sunt maxima. Quam vim seminis etiam admiratur Seneca, lib. 2. quaest. nat. c. 6. Consideremus, inquit, quam ingentem vim per occultum agant parvula admodum semina; &quorum exilitas in commissura lapidum vix locum inveniat, in tantum convalescunt, ut ingentia saxa distrahant, &monumenta dissolvant: Et Gregor. Magnus, homilia 26. in Evangelia, egregiè de seminis admiranda natura scribit: Ecce!