Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 190
Unproofread scanNot analysed yet
in uno grano minimi seminis latet tota, quae nascitura est, arboris moles. Constituamus namque ante oculos cuiuslibet arboris miram magnitudinem. Cogitemus; unde oriendo coepit, quae ad tantam molem crescendo pervenit. Inveniemus procul dubio ejus originem minimum semen. Consideremus nunc, ubi in illo parvo grano seminis latet fortitudo ligni, asperitas corticis, saporis, odorisque magnitudo, ubertas fructuum, viriditas foliorum. Contrectatum namque seminis granum non est validum. Unde ergo processit ligni duritia? Non est asperum: unde asperitas corticis erupit? Non est sapidum; unde sapor in fructibus? Olfactum nil redolet: unde odor in fructibus fragrat? Nihil in se viridis ostendit: unde foliorum viriditas exivit? Cuncta ergo in semine simul latent: quę tamen non simul ex semine producuntur. Ex semine quippe producitur radix: ex radice procedit virgultum: ex virgulto oritur fructus, ex fructu etiam producitur semen. Addamus ergo, quod ei semen latet in semine. Quod autem seminis pars praecipua sit anima, &proinde semen animatum, probabitur mox firmis rationibus, quibus animus veritatis studiosus acquiescere poterit. Quia tamen video, plerosque hodie, non tam quid verum, quàm quid antiquum sit, spectare, operae pretium esset, antiquorum Philosophorum &Medicorum autoritates adducete; verùm eos supra, in principio hujus capitis, allegavimus. Facilè etiam &Theologorum, Gręcorum, &Latinorum, autoritates adduci pos sent: Verùm cum plerique de anima humana saltem agant, de quo infra dicetur, sufficiet hîc saltem Aristotelis autoritatem allegare, qui, 2. ge nerat. animal. c. I. scribit, ὅσα φύσει γίγνεται, ἡ τέχνῃ ὑπὸ ἐνεργεῖα οντος γίνεται ἐκ τοῦ δυνάμει τοιούτου.