Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 19
Unproofread scanNot analysed yet
(ubi se miserè torquet, nec tamen monstrare potest, quomodo qualitates primae, quae à formis suis fluunt, iisdem priores esse possint; &quidem non in veritatem ex re ipsa inquirit, sed ut talem sententiam inveniat, qualem verba Aristotelis recipiunt) elementarem hunc mundum nihil ex sese habere, nisi potestatem; quicquid autem actûs habet, id à caelo recipere: totamque hanc mundi inferioris materiam esse potestate calidam, frigidam, humidam, siccam; actu autem talem fieri à motu &immobilitate caeli, à motu caeli incalescere, à motûs carentia refrigerari, &ad qualitates primas, quae sint praeparationes pro eductione formarum, ipsas formas elementorum sequi, atque ita elementa talia ab aeterno secundum sententiam Aristotelis reddi &conservari. Rectiùs, ut dictum, sacrae literae nos docent, in principio elementa creata esse, &res omnes suam materiam &formas, quibus à se invicem differunt, &efficaces sunt, ex prima creatione habere, quasque Dei Opt. Max. voluntate ad hunc usque diem conservant. Ex quibus omnibus patet, Deum omnibus corporibus naturalibus in prima creatione dedisse suam materiam &suam formam. Quae si nonnulli attenderent, de origine formana ven aliter sentirent.