Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 20
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim satis vulgata opinio est, de qua, ut pro aris &focis, nonnulli pugnant, formas educi è potentia materiae: quae tamen nullis firmis rationibus nititur. ut, in Epit. Phys. lib. I. cap. 3. monstratum, &infra hypomn. 4. de orig. viv. cap. 4. monstrabitur. Hîc nihil addo, nisi ex ignoratione creationis mundi ortum hanc opinionem habuisse. Cum enim nescirent, unde omnes res naturales suas formas acceperint, &quòd vim jussu &benedictione Creatoris sese muliplicandi habeant; istam earum originem commenti sunt. Equidem plerique eam pro Aristotelicâ venditant, sed cum Bonamico, &aliis, vir in Aristotele versatissimus, D. Casp. Hoffmannus eam Averroi transscribit, in tract. de orig. form. sub fin. Idem tamen, ibid. aliquot loca ex Averroe adducit, quibus caussam efficientem generationis formam in semine contentam esse statuit: ut potius à Scholasticis hoc dogma profectum esse videatur. Aristoteles certè aliter hac de re sensit, qui etsi coelum ut causam universalem admittit, tamen causam proximam addit, dum solem &hominem generare hominem scribit. Et, 2. Phys. cap. 3. text. 31. expressè de semine haec habet: τὸ δὲ σπέρμα, καὶ ὁ ἰατρὸς, καὶ ὁ βουλευσας, καὶ ὅλως τὸ ποιοῦν, πάντα ὁθεν ἡ ἀρχὴ τῆς μεταβολῆς, ἢ στάσεώς, ἢ κινήσεως: Semen &Medicus, &consultans, &omnino efficiens, quipprincipiam) omnia (haec sunt causae) unde ess Et plupium mutationis, vel status, vel motionis. ra eiusmodi loca adducit Scaliger, exerc. 6. sect. 7. quorum etiam infra, de generatione vivent. fit mentio. Adduxerunt autem Scholasticos in han sententiam duo inprimis: Primum est, quoc crediderunt, ut supra ex Zabarella, lib. 1.