Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 198
Unproofread scanNot analysed yet
egregiè planè scribit: At verò, inquit, si de ejusmodi pecudibus plura verba fecero, melioris mentis homines meritò mihi forte succenseant, dicantque, me polluere Sacrum sermonem, quem ego Conditoris nostri verum hymnum compono; existimoque in eo veram esse pietatem, non taurorum hecatombas ei plurimas sacrificari, &casias, aliaque sexcenta odoramenta ac unguenta suffumigari; sed si noverim ipse primus, deinde &aliis exposuerim, quaenam sit ipsius sapientia, quae virtus, quae bonitas. Quod enim cultu conveniente exornare omnia, nihilque suis beneficiis privatum esse voluerit, id perfectissimae bonitatis specimen esse statuo; &hac quidem ratione ejus bonitas hymnis nobis est celebranda. Hoc autem omne invenisse, quo pacto omnia potissimum adornarentur, summae sapientiae est: effecisse autem omnino quae voluit, virtutis est invictae ac insuperabilis.