Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 197
Unproofread scanNot analysed yet
Aristoteles, eam prudenti patrifamiliâs, omnia rectè dispensanti, comparat, qui nihil in generatione superfluum faciat, nec necessarium omittat, nihil transmuter, neque posteriùs, neque priùs, quàm usus postulat, producat, nihil frustra faciat; ita, ut nullum sit in vivente corpore membrum, quod non suam actionem, neque actio, quae non suum instrumentum habeat. Et, I. de part. animal. c. ult. etiam in vilissimis rebus Naturae potentiam &sapientiam admiratur. Galenus etiam, 16. de usu part. c. 1. justitiam distributivam maximè in Natura vigere docet. Et, 15. de usu part. c. 1. hominum verba multò inferiora esse naturae sapientiâ, &,ibid. cap. 7. naturam esse peritiorem quocunque peritissimo artifice scribit. Id quod, 17. de usu part. c. 1. exemplo Phidiae probat, qui etsi in annulo Phaetontem quatuor equis vectum adeo admirabili artificio sculpserat, ut quatuor equorum partes omnes inter se distinctae, &sedecim pedes apparerent: naturae tamen artificium in uno culicis crure longè majus inveniri, quàm in omnibus membris omnium illorum equorum. Nam praeter articulationem reperitur in illo vis movendi, nutriendi, &augendi. Et quanta Naturae sapientia &potentia sit, vel infima viventium species, planta, satis docet, in qua in figura, colore, situ, tanta varietas &pulchritudo est, ut nemo hominum satis admirari, multò minus imitari possit. Et ex naturae laudibus rectè in laudes Dei assurgit Galenus multis in locis; &nemo Philosophorum in iis decantandis prolixior, omnesque ejuslibet de Usu partium nihil aliud sunt, quàm hymnus in laudem admirabilium operum Dei scriptus. Imprimis verò, libr. 3. de usu part. cap. 10.