Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 205
Unproofread scanNot analysed yet
Haec Titelmannus. Caeterùm cùm certum sit, Deum non imme- Canformatio corporis diatè &solùm ista quae in rerum generatione viviventis ventia fiunt, facere, sed naturam constitutam onima oesse, quae ordinaria Dei potestas est, quaeque opus. mnes generationum vicissitudines absolvit; iam quaeritur, quis in viventibus admirandae illius fabricae, cùm in plantis, tum in animalibus proximus autor sit. Etsi verò Galenus caussam, unde illa omnia fiant, se invenire posse desperavit, nihilque hac in re vel probabile reperire se potuisse, atque ideò magnâ tristitiâ affectum esse, testatur, lib. de foet. format. cap. 6. tamen si considerasset, istas operationes animae cuiusque speciei proprias esse non ita difficulter cognoscere potuisset, ab anima in semine latente istas operationes provenire. Esse autem operationes istas nullius alius rei, quàm ipsius animae cuiusque speciei proprias, facilè agnoscet, qui perpendit, quaenam caussa sit, quae ex foetu animalis parvo animal magnum facit, eandem figuram corporis in nutritione conservat, ne perpetuo partium incremento mutetur, amissam carnem restituit, venas saepe satis magnas, id quod in capite factum se vidisse Galenus, lib. de sem.