Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 206
Unproofread scanNot analysed yet
scribit, regenerat; dentes elapsos in pueris raparat, folia delapsa in arboribus singulis annis restituit, flores &fructus edit, ramos multiplicat, in pavonibus, &quibusdam aliis avibus plumas speciei convenientes reponit. Horum enim operum omnium cùm animam &formam cuiusque viventis specificam caussam esse certum sit, &hinc singulis annis sua arboribus folia, alia quercui, alia pyro, alia persico, cornua decidua cervo cervina, non bubula, chelae amissae cancris restituantur, prout speciei cuique convenit: quid quaeso, opus est, in prima corporis cuiusque viventis ex semine structura aliam formationis caussam quaerere, quàm ipsam animam, quae eadem est in semine, &corpore vivente formato? Eadem enim omnino est opera, cum anima in semine latens &attracta materia corpus plantae fabricat, &cum eadem postea amissa folia &flores instaurat, novos surculos, ramos, radices producit. Atque ita cum eaedem operationes in semine &in planta, omnibus numeris etiam perfectè absolutae, conspiciantur, idem in utroque principium &agens indicant.