Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 207
Unproofread scanNot analysed yet
Et propterea cùm in ipso semine edantur operationes animae proprię: cur animam in semine inesse negemus; siquidem omnes facultates cuiuslibet formae, atque imprimis animae, emanentes &inseparabiles ab ipsa proprieed by proprietates sunt, &proinde rectissimè concludatur: ubi facultates &actiones animae reperiuntur, ibi ipsam etiam animam praesentem adesse, &facilimè ex operationibus ad latentis essentiae &animae cognitionem pervenimus? Nam si alia facultas fuisset in semine, alia in corpore adulto, cuius formae illa potentia fuisset, aut quò &quando corpore formato evasisset? Absurdum certè est, statuere, carnis, membranarum, ossium, &aliorum formationem in receptam fuisse ab una facultate, &alia verò &diversa continuatam &absolutam; &ita quidem, ut à primo filio cepto nunquam aberret? Certè una numero &continua, quae à principio generationis ad finem vitae durat, operatio à diversis principiis provenire non potest. Idem &hoc confirmat; quod videmus, in plantis radicem vel surculum, vel etiam folium saltem, ut in ficu Indica, à planta avulsum terrę commissum in integram &perfectam plantam excrescere; id quod nullius, quàm animae praesentis opus est. Idem cùm fiat in semine, &in eo animam praesentem esse, idemque opus perficere, meritò concludimus. Imò cùm eandem plantam, v. g. rorem marinum &semine &surculo propagari videamus, utrobique eandem caussam agnoscimus. Aliàs enim eiusdem &specialis effectus duae diversae darentur caussae, &eiusdem plantae duae conformatrices facultates, quod falsum &absurdum. Equidem in hoc argumento solvendo mulum laborat &sudat Thomas Fienus, de form. foet. q. 5. conclus. 6. frustrà tamen. Dicit enim, alio modo produci novam plantam ex radice, surculis; alio modo ex semine.