Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 21
Unproofread scanNot analysed yet
de element. qualit. cap. 9. dictum, &quidem, ut putant, ex mente Aristotelis, lib. I. Meteor. ca. a elementarem hunc mundum nihil ex se habere, nisi potestatem; quicquid autem actus habet, à coelo recipere: &si aliquando universa elementa generari, &talia fieri coepissent, a coelo esse genita; cum autem apud Aristote lem nunquam inceperit generatio, ea continuò à coelis talia reddi &conservari. Alterum est, quod exempla generationis rerum artificialium (quibus etsi Aristoteles in Physicis &Metaphysicis usus est: tamen similibus illis, &analogia ab arte factis illustrare tantùm, non probare voluisse suam doctrinam, censendum est) ad probanda principia naturalia traducere conati sunt: Cum enim viderent statuam fieri, si à statuario aliqua ligno demantur, alia, si opus sit, addantur, &,ubi artificis operatio absoluta est, tandem ad ultimum operationis artificis momentum formam illam emergere: putarunt eodem modo ex actione externi agentis (quod tamen quale sit; satis clarè, non explicarunt, sed sub vocabulo Naturae generaliter latuerunt; cum tamen cuius vis specialis effectus specifica caussa reddenda sit) in materiam dispositionem aliquam induci, ad cuius ultimam perfectionem in momento forma exoriatur: eamque è potentia materiae educi, dixerunt.