Latin
213
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 213
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc quidem respondet Fienus: Fateor praemissas esse veras, sed nego sequelam. Bene quidem infertur, esse aliquam animam semini intrinsecam, sed minimè esse animam seminis. Est quidem anima semini introducta, postquam jam semen in utero est conceptum, vel plantatum in terra, vel ovum incubatui gallinae subditum, &cùm omnia jam sunt actuata, sed illa non est anima seminis, seu quae semini praeinexistit, aut in testibus, arbore, aut gallina genita fuit, sed anima foetus, quae postmodum fuit introducta. Verùm enim verò quomodo negari potest consequentia, si utraque praemissa est vera? Ex veris enim nunquam falsum colligitur syllogisticè. Interim tamen minorem falsitatis arguit, negatque, animam, quae conformationis caussa est, esse seminis animam: sed falsò. Monstrandum enim est, ut infrà dicetur, quid operationum illarum in semine, &conformationis caussa fuerit, antequam anima, ex ejus sententia, adveniret. Deinde cùm animam non prius adesse dicat, antequam omnia sunt actuata, monstrare debet, quis actuationis illius &conformationis, antequam anima advenit, in plantis, ovis, brutis, autor fuerit? Tertiò dicere debebat, annè animae plantarum reliquorum, etiam introducantur, &à qua caussa proveniant. Certè cùm semen aliquod in terram conjicitur, vel quocunque etiam in loco aqua humectatur, nullâ aliâ caussa accedente, primò radicem emittit, paulò post germinare incipit. Quae, quaeso, huius operationis &formationis caussa efficiens, nisi anima iam in semine praeexistens? Aut, si non est anima in semine praeexistens, monstret Fienus, unde ea postea advenerit.