Latin
214
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 214
Unproofread scanNot analysed yet
Atque istud, quod hactenus propositum &explicatum est, argumentum, ab animae, quae apparent in semine, operationibus solum sufficere posset ad persuadendum animo non pertinaci, sed veritatis avido, animam inesse in semine: sunt tamen huius rei &alia argumenta satis evidentia. Secundò enim, quicquid sibi simile generat, oenito suam essentiam communicet, necesse ffrauas non esset se CURAE CIENTIARISIIE. vvens quodliber sibi simile generat. Ergo genito suam essentiam communicat; &per consequens non tantùm materiam, sed etiam forma, qua imprimis rerenteria absolvitur. Et nisi hoc neret, nulla daretur generatio unvoca, &generans nihil nisi materiam daret, neque unde anima proveniret, doceri posset; cùm saepe generans, antequam ex semine planta vel anima efformatur, mori possit, &postea ad efformationem plantae vel animalis nihil eorum, nisi calor externus, accedat. Ita semina &bulbi plantarum interdum multis annis asservantur, antequam planta inde enascitur, plantâ, à qua seme vel bulbus generatus fuit, dudum mortua. Ita ex ovo etiam fornacis calore pullus excluditur, gallinâ &gallo, à quorum coitu ovum generatum est, dudum jugulatis.