Latin
216
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 216
Unproofread scanNot analysed yet
Et licèt à nonnullis objicitur, agens aliquod à virtute alterius producere posse effectum nobiliorem, quàm virtute propriâ aliàs perficeret: tamen, si id fiat, fit agente principali praesente, non absente, quod in generatione non accidit. Pater enim abesse à loco, in quo fit generatio, imò jam mortuus esse potest. Ita &mater potest abesse, vel extincta esse; id quod fit in pullis, qui excluduntur à calore fornacis, vel avis alterius speciei. Quae omnia cùm ita sese habeant, rectissimè statuitur, animam ipsam in semine inesse, &,ut rectè Zabarella, de facult. anim. cap. II. scribit: Viventia, ubi generant sibi simile, largiri &communicare aliquid de sua materia, &aliquid de suamet forma, quando exhibent semen animatum, ac vitali eadem facultate, quae in generando erat, praeditum. Nimirum formae animatorum etsi per se non sunt quantae &divisibiles: tamen ad extensionem materiae, cui insunt, extenduntur, quod, duobus libris de anim. coextens. corpori, demonstravit Fort. Licetus, &ad ejus divisionem dividuntur seu potius multiplicantur, nec tamen ipsae maiores vel minores fiunt. Ita anima, quae est in exiguo germine primùm è terra pullulante, non est minor, quàm quae postea est in procera quercu; nec anima vituli est minor, quàm bovis. Eadem ratione anima in nutrimentum appositum se diffundit, &ita ad corporis, quod informat, extensionem &ipsa extenditur nec tamen fit maior: sicut contrà dum ab arbore ramus avellitur, anima arboris non fit minor. Eodem modo sese res habet in generatione.