Latin
215
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 215
Unproofread scanNot analysed yet
Et omnino, si in semine non esset principium activum à parentibus communicatum, parentes verè generare dici non possent, cùm saltem materiam suppeditarent. Respondet quidem Thomas Fienus, de Format, foet. q. 6. verè &activè generare parentes per hoc, quod semen subministrent, seu materiam generationis, eique imprimant dispositiones omnes ad animae introductionem necessarias. Verùm petitio haec principii est. Negatur enim, qui saltem dat materiam generationis, quocunque etiam modo dispositam, ut ad formae receptionem apta sit, principium activum communicare, &verè generare. Omnes enim illae dispositiones ad materiam pertinent, &qui agendi principium non communicant, ille activè generare dici non potest. Tertiò, si semen esset inanimatum, &nihilominus animatum produceret, nobilius pro duceretur ab ignobiliori, &virtus seminis pro duceret substantiam; quod absurdum; cùm nihil ultra vires suas agat; &id, quod animatum non esset, ederet actiones animae proprias, conformationem, nutritionem, auctionem, attractionem, formaret ossa, carnes, membranas: quae actiones omnes simul in prima statim conformatione, quae mox ab initio conceptionis fit, exercentur.