Latin
218
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 218
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi quidam omnes ac solas animas perfectorum animalium individuas esse ac inextensas: alii omnes perfectorum animalium formas extensas ac divisibiles esse statuunt, solâ animâ rationali excepta. Conimbricenses verò utramque sententiam admodum probabilem esse putant, &propterea argumenta pro utraque sententia allata solvunt, atque ita Lectorem dubium relinquunt: priorem tamen se libentius tueri fatentur. Fortunius Licetus, libb. duob. de animarum coextensione corpori, defendit, omnem animam, etiam rationalem, conpori esse coextensam. Hinc &altera controversia exorta est, quomodo in corporis animalium augmentatione partes, quae accrescunt, animam accipiant: quae EERENIS Africtitatibus conjuncta, ut Zabarella quoque confitetur, &adeo obscura est, ut Sebastianum Bassonem, aliàs in Physicis satis perspicacem, moverit, ut formam substantialem negaret, &formam nihil aliud, quàm certam partium eiusdem generis aggregationem in optimum concentum esse, absurdè statueret. Scripsit autem de hac quaestione prolixè inter alios Zabarella. lib. I. de accretione, ubi, cùm, c. 13.