Latin
219
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 219
Unproofread scanNot analysed yet
contratias sententias recitasset, &Scoti atque aliorum opinionem rectè rejecisset, qui statuunt, animam cum materia fluere, &in partibus materiae ex alimento genitis novas animę particulas generari, atque ita non eandem penitùs animam in vita servari; alteram verò opinionem defendendam suscepisset, quòd anima per totam vitam maneat eadem numero, &adveniente novâ materiâ extendatur ad eam informandam, cap. 16. dubia contra eam duo valde urgentia proponit: Primum est, quod hoc modo, &dum anima, quae est in vetere carne, transit ad informandam carnem nuper ex alimento aggregatam, forma videtur migrare de subjecto in subjectum, quod absurdum videtur. Alterum est, quod hoc modo anima per se mobilis esse videatur; cùm tamen Aristoteles, 6. Physic. doceat, sola corpora per se mobilia esse; animam verò saltem per accidens, &ad motum corporis mobilem, in I. de anim. Verùm rectè respondet Zabarella, ad primum quidem, formam hoc modo suum subjectum totum non deserere, sed in eo manere, interim simul ad novam materiam informandam transêre, quae sive transitio, sive diffusio nomine proprio careat. Ad secundum verò, animam ad novam materiam informandam non transire per motum, sed modo quodam nobis occulto &abscondito. Quae etsi rideat Basso: tamen, si rectè explicentur verissima sunt, &errores omnes, quos hîc multi errant, ex eo proveniunt, quòd formae &animae ea, quae sunt corporum, scilicet quantitatem, divisibilitatem, &partes tribuunt.