Latin
222
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 222
Unproofread scanNot analysed yet
Duo corpora non possunt simulesse in eodem laco. Repletivè qua sine alicubi. Deus o. mnia replet. immensus, incomparabilis, incomprehensibilis; animae verò non, sicut DEUS, sunt πανταχοῦ, sed corporibus suis, &terminis coercentur &includuntur: tamen modum essendi alicubi replerivè viri docti, atque inter eos Joh. Faber, Stapulensis, Dialog. 2. Physicar. introduction. ἀναλόγως etiam animae tribuunt, atque ab infima plenitudine ad summam &infinitam plenitudinem mentis alis subvehuntur, &imaginem Dei, qui omnia replet, &intra mundum totus existit, &totus extra, etiam in animabus agnocunt: Et quidem non malè. Anima enim omnium animalium totum corpus, quod informat, replet, nec, etsi corpus hunc locum jam ante occupavit, impeditur, quo minus &ipsa in omnibus corporis partibus esse possit. Et sublatis dimensionibus uniuscuiusque nostrum forma cum alterius in eodem που esse posset, idque replere, nec unius praesentia alterius praesentiam impediret. Sicut videmus, plura lumina per eundem aërem spargi, nec unius pręsentiam alterius praesentiam impedire, ac etiamsi multa sunt in omnibus locis, non confundi tamen; quod umbrae docent. Videamus etiam eandem animam, quae primo parvi surculi, è glande enati, ut &,quae primò infantis corpus replet, postea, ubi surculus iste in proceram quercum, &infans in magnam viri molem excrevit, illud ipsum corpus ipsam nihil auctam implere. Atque ut haec, quae hactenus diximus, instituto quomodo tuto nostro applicemus, sicut, dum ex germine ut multiexiguo arbor procera excrescit, aut ex vitulo fit plicabilis. bos, ex infante vir robustus &quadratus, anima, quae est in arbore, bove, viro, non facta est major, quàm cum fuit ingermine, vitulo, infante: ita, dum anima per semen sese pluribus individuis materiis communicat, non fit minor, nihilque ipsi decedit, &anima, quae est in semine in procera arbore generato, non est minor, quam quae est in ipsa arbore.