Latin
221
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 221
Unproofread scanNot analysed yet
Materia corporis per se est quanta, &in partes quantas divisibilis, corpus ita locum occupat, ut nullum alterum in illum admittat, mobile est de loco in locum At forma &anima per se quanta non est, &pro pterea totum corpus replet &penetrat, indi visibilis est per se, corpori tamen toti sine quantitate coextenditur. Cùm autem, ut Scholastici rectè docenti, tres modi sint, quibus res ali qua alicubi esse dicitur; vel definitivè, vel repletivè, vel circumscriptivè &localiter: corpus solum &circumscriptivè in loco; id, quod locùm occupare dicitur. Duo enim corpora quanta nunquam in uno loco simul esse possunt, &quem locum unum corpus occupavit, alterum occupare non potest, nisi prius corpus per motum localem è loco illo transferatur in alium Substantiae verò à quantitate liberae, ut &species sensibiles, vel simul plures, vel cum aliis corporibus alicubi esse possunt; de quo pluribus, lib. I. Phys. cap. 5. &6. dictum. Etsi vero modus repletivè alicubi existendi soli Deo pro prie competit, qui, ut Damascenus scribit, ὅλος ὀλικῶς ἐστὶ πάντα χοῦ, καὶ ὅλος ἐν πᾶσι, καὶ ὅλος ὑπὲρ τὸ πᾶν, seu, ut Scaliger, lib. I. de plantis, ait, qui est per omnia, super omnia, in omnibus, ante omnia post omnia, excelsus, gloriosus, immenCorpus quantum ist, divisibile est, locum occubat, mobile est. Anima per se non ist quanta, corpus replet, est indivisibilis, corpori coextenditur. Tres modi essendi alicubi.