Latin
227
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 227-2
Unproofread scanNot analysed yet
Anima Multiplicatio autem illa fit variis modis, ut multiplimox dicetur. Hoc tamen omnibus commune, catur in ut anima habeat proprium subjectum, roprio quo inhaerere, &per quod à generante se subjecto: parari, &novum individuum constituere possit: quod est semen, vel quoddam semini analogum. Animalia quadrupeda omnia per semen animam suam communicat: aves, serpentes, &insecta quaedam ova, &ovis quiddam analogum pariunt, &per ea sese multiplicant. In plantis varius propagationis modus est, ut postea etiam dicetur. Quaedam enim semine, quaedam surculo, quaedam radice vel bulbo, quaedam pluribus simul modis sese propagant. Non enim in his ita, ut in animalibus, anima ad semen adstricta est, sed in quibusdam semen, aut semini quiddam analogum, vel per totam plantam, vel per plures ejus partes diffusum est, ut per quamaunque etiam, si terrae committatur, sese multiplicet, &nova planta exoriatur. Nec tamen animae etiam in plantis, etsi vulgò id dicatur, propriè sunt divisibiles; cùm partem extra partem non habeant, sed corpus saltem plantae dividitur, &ramo aliquo, sive surculo aut radice abscissa fit minor: anima verò ejus plantae non fit minor: nec partem sui semini, surcule; radici, sed totam se dedit atque ita sese multiplicavit. Hoc loco etiam explicandum est, quomodo illud accipiendum sit, quod, de consens. &dissens. Chymicor. cum Aristotel. &Galen. cap. 9.