Latin
228
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 228
Unproofread scanNot analysed yet
scripsi, formas quoque metallorum suo modo multiplicari; cum malevolus quidam mihi affingat, quasi statuerim, lapidem generare lapidem, metallum metallum. Neque enim tàm bardus &stultus sum, ut credam, hunc magnetem, hunc adamantem, hanc crystallum, hoc aurum, omnibus numeris à natura perfectum, alium magnetem, adamantem, crystallum, aurum generare, sicut papaver aliud papaver, lactuca aliam lactucam generat. Hoc enim modo accepta multiplicatio animae viventi &vegetanti κυρίως competit, &viventis solùm opus est generatio. Hoc interim verum est, gemmas &mineralia non in prima creatione secundum individua omnia creata esse, sed experientia &historiae, loco alleg. adductae testantur, &evincunt, fodinas, &matrices gemmarum &metallorum semel exhaustas iterum repleri, &in effossorum loca alia succedere. Itaque haec meamens est, &cum Anshelmo Boëtio, aliisque Doctissimis viris sentio, sicut in plantis &animalibus ab anima in LEAE LAE DE MEDI formatur, ita etia a spiritu quodam χρρωποιηκῳ, ἀργυροικρικά, Χρυποποιηκα formam architectonicam in se continentę, in terra generari lapides, gemmas &metalla, atque ab eo secundum cujusque speciem iis figuram, colorem, &alia propria accidentia tribus &Inititum in fodinas &matrices gemmarum &metallorum exhaustas sese A RE ILLES TELIS EEILEAE RHELalla generare.