Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 231
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. Argumentorum Contrariorum Solutio. Tsi vero res haec ita plana sit, ut mens anOticipatis opinionibus non occupata facile veritatem perspicere possit: tamen, quod in hac naturae humanae caligine fieri solet, reperiuntur, quibus aliud placet, quorum opiniones &argumenta contraria omnino perpendenda sunt. Primum, quod multos, ne veritatem hanc agnoscerent, turbavit, est, quod neque in seminibus plantarum, neque in Qvis, neque conceptu imperfecto operationes, quae plantae perfectae, vel animalia perfecta edunt, apparent. Verùm iis ipsis non ignotum est, differre actum primum &secundum, neque à nega tione actus secundi ad negationem actus primi argumentandum esse. Est enim animae essentia in semine actu primo, neque ulla ratione monstrari potest, quod postea eandem aliunde accipiat: saltem actus secundus semini deest; cum careat instrumentis expressis ad operationes necessariis, quae tamen apparandi potestatem habet. Atque ita deest semini saltem illa à corporis, &partium corporis structura, non illa, quae ab anima est, perfectio. Imò nec in plantis perfectis à negatione actus secundi ad negationem actus primi argumentari licet; id quod in arboribus &plantis aliis perennantibus tempore hiberno videre est, in quibus nulla operatio manifesta est: anima tamen revera in iis adest, Alterum, quod Galenum offendit, est, quod facultas vegetans ἄ μόνον οὐ σφη, ἀλλὰ καὶ πάντάπασιν ἄλογος, non solùm non sapiens, sed &omnimodo rationis experi opus tam admirandum, in quo τέχνη, καὶ σοφία μεγίστη, ars &sapientia maxima, apparent, &quod ἄνευ συφωτάτου τε, καὶ δυνατωτάτου δημιουργοῦ, sine sapientissimo &potentissimo artifice, fieri non potest, efficere non posse videtur.