Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 232
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm nemo hoc mirabitur, qui novit, animam quidem proximam &principalem harum operationum caussam esse, eam tamen vim non à se habere, sed à Creatore sapientissimo &potentissimo accepisse, unde etiam Scaliger, exerc. 188. &359. sect. 11. Naturam ordinariam Dei potestatem, &,in Theophr. de causs. plant. cap. I. DEI potestatem in caussis secundis, quibus ipse certas constituit praescriptiones, definit. Etenim, ut Thom. Erastus, de occult. med, propriet. c. 15. scribit: Natura nihil aliud est quam iussus ille DEI, per quem res omnes hoc sunt, quod sunt, &hoc agunt, quod agere iussae sunt. Non enim existere duntaxat jussit Deus, verum etiam, ut seipsas ita propagarent, sicut ab ipso conditae fuissent, imperavit. Et quid opus est Galenum admirari tam miranda à facultate formatrice fieri, cùm in ipsis elementis non minùs mira observare potuisset? Moventur elementa secundùm lineam perpendicularem rectam, sursum &deorsum, etsi, quid linea perpendicularis sit, non sciant; quia Deus ipsis hanc vim indidit, Tertium, quod multos movit, est hoc, quod An anima non possit putant, subiectum animae non posse esse, nisi isse nisi in corpus organicum.