Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 233
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quod ad animae recorpore orceptionem corpus organicum non requiratur ganico. multa sunt, quae probant. Prima enim, cùm ad organicam constitutionem requiratur certa partium quantitas, numerus, figura, situs; haec omnia ad formarum receptionem necessaria non sunt. Formae enim, quales &animae sunt, cum per se quantae non sint, in materiam recipiuntur sine ulla quantitate &figura. Et manifestè hoc videmus in plantis, in quibus quantitates &figurae variè mutantur, manente eadem animâ. Alia enim est quantitas &figura germinis è semine primò pullulantis, alia procerae postea arboris. Tempore hiberno in multis caules emoriuntur, manente radice salva, atque in eâ animâ. Deinde figura corpotum est effectus formarum &animarum. Ergo Forma denon est praevia ad eas dispositio. Forma enim terminat quantitaipsa est, quae terminat quantitatem sui corpotes &figuris, &quaelibet anima suo corpori determina ras.