Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. De Privatione. E Privatione, quae inter principia vulgò Privatio. numerari solet, etiam aliquid hoc loco monendum. Cum origo formae talis sit, ut modò explicatum, &postea pluribus explicabitur, frustra, nisi recte explicetur, inter naturalia principia ponitur privatio. Equidem ipsi Aristotelis Interpretes concedunt, si rem constitutam consideres, privationem non esse principium, nisi per accidens: generationem tamen ipsam si spectes, per se esse principium, quia se nimirum habet ut terminus à quo, cùm sit carentia formae in proxima materia, ad eam recipiendam potentiam habente. Quae sententiae si tolerari debent, commodâ omnino explicatione indigent. Quod enim vulgò dici solet, quòd privatio, etsi non per se ad essentiam rerum generandarum pertineat, tamen per se ad mutationes Physicas producendas concurrat, &ab ea omnis generatio physica procedat, ita ut ex ea quasi forma emergat; id falsum est. Formae absentia nihil ad generationem facit, sed praeter materiam dispositio eius necessaria est. Forma enim &anima quaelibet, cùm à benedictione divina vim sese multiplicandi habeat, materiam, in qua propagari possit, requirit, eamque ipsa sibi disponit. Plantae nimirum semina vel bulbos producunt, ovipara ova, animalia alia semen, per quod se multiplicare, &aliquid de sua essentia communicare possunt. Hanc dispositionem si illi privationem nominare velint, per me licet. Sed quomodo privationem forma sequatur, &unde illa proveniat, non satis rectè &clarè explicant. Aiunt quidem Conimbricenses, lib. I. Phys. cap. 9. quaest. 9. art. 2. quod materia proximam &completam aptitudinem tunc solum obtineat, cum perventum fuerit ad terminum complementumque omnium accidentium, quibus ab agente disponitur, qui terminus in ipso tantùm generationis momento detur.