Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 26
Unproofread scanNot analysed yet
Et verum omnino est, illam dispositionem materiae, quâ apta est ad formae multiplicationem, in tempore fieri, &in momento tandem absolvi; nec semen vel pyri, vel pomi semen dici potest propriè, antequam complementum accidentium adsit. Verùm forma, dum hae praeviae dispositiones fiunt, non abest, &postea demùm eâ absolutâ &completâ emergit, sed jam adest, &illa ipsa, pro suae speciei ratione, materiam, in qua se multiplicare possit, disponit, &elaborat, atque in elaboratione eâ temporis spatium aliquod, quod in aliis longius, in aliis brevius est, pro formarum nobilitate vel ignobilitate, absumitur: cùm verò ultimam perfectionem &complementum materiae induxit, tùm jam forma, quae antea potentiam habebat sese multiplicandi, actu sese multiplicat, &,v. g.