Latin
CAPVT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 251
Unproofread scanNot analysed yet
quibus sexus non est, unum semen sufficit, quod est corpus ita à generante elaboratum &dispositum, &ubi perfectum est, à generante separari, integrum subsistere, &cum eo anima generantis in generatum transferri possit. Et tum generat arbor, cùm producit semen, ut Scaliger, exerc. 6. sect. 10. ait. Semen autem hoc animatum esse, Semen plantaex rationibus capite praecedente propositis pa rum est tet; &id tam clarum est, ut rei evidentiâ conanimavictus lob. Gallego de la Serna, Hispanus, setum. mina plantarum animata esse, concedere necesse habeat, de princip. gener. lib. 2. cap. 6. (etsi animalium semina animata esse negat) scribatque, hanc sententiam firmissimis Philosophiae principiis ita niti, ut iis intellectis nullus ferè Philosophus ipsam possit negare. Et sanè sunt firmissimae rationes, quibus probatur, semen plantarum animatum esse. Etenim primò ita comparatum est, ut à generante separatum integrum &vegetum subsistere possit, etsi aliud longiori tempore, aliud breviori; quod aliae partes à plantis avulsae plerumque non faciunt. quae statim emoriuntur. Deinde quamprimum à calore Solis, imò etiam ignis, tempore hiberno in hypocausto fovetur, &idoneam materiam invenit, vel etiam aquam saltem, si eâ humectet, ut in malti ex hordeo confectione pro cerevisia coquendâ patet, sese exserere incipit, ac pridibzy G Google mò radicem protrudit, per quam postea attrahit alimentum, &corpus plantae ei simile, à qua decisum est, format. Quae corporis plantarum formatio non minus admiranda est, quàm animalium generatio.