Latin
CAPVT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 252
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim materiam cuique parti, radicibus, fructibus, floribus utilem attrahit, omnibus partibus suam magnitudinem, figuram, situm, colorem in certa symmetria dat, ut nullus Geometra vel pictor artificium istud assequi possit. Praeterea cùm videamus, plantas non solùm per radices, sed &exiguum surculum salicis, particulam ex radice lupuli &acori abscissam, in similem plantam excrescere, animâ cum parte cohaerente avulsâ; &manifestum sit, ex surculo salicis vel vitis, vel alterius arboris, etsi in eo non sit radix, &omnes plantae partes, imò in ficu Indica ex solo filio, integram plantam formari, neque alia formationis novę plantae caussa dari possit, quàm anima cum parte plantae à priore planta avulsa: cur non etiam ex semine eodem modo plantam formari statuamus? Neque enim credibile est, reliquas omnes plantarum productiones fieri per animae à priore planta communicationem, solam verò eam, quae per semensit, fieri sine anima in semine praesente; sed verò magis consentaneum est, quòd, sicut, dum radices, bulbi, surculi, rami terrae committuntur, non inde accipiunt animam, sed eâ, quam actu habent, se ipsa, necessarias partes &organa producendo, perficiunt: ita eodem modo De Plantar. Generatione &Propagat. 253 modo in semine sese res habeat.